Magníficat ánima mea Dóminum:
Et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllae suae: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël, púerum suum, recordátus misericórdiae suae.
Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham, et sémini ejus in saécula.